monumenta.ch > Isidorus > 46
Isidorus, De Natura Rerum, XLV. De positione terrae. <<<     >>> XLVII. De monte Aetna.

CAPUT XLVI. De terraemotu. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XLVI.---N. 1. Huius quoque capitis sententia e sexto Lucretii sumpta.

Ibid. Quaerentis vi viam evadendi. Omiserant librarii illud vi sequentis alterius syllabae vi similitudine delusi. Notum illud: Fit via vi.

]
Sapientes dicunt terram in modum spongiae esse, conceptumque ventum rotari, et ire per cavernas. Cumque tantum ierit, quantum terra capere non possit, huc atque illuc ventus fremitum et murmura mittit. Dehinc quaerentis vi viam evadendi, dum sustinere eum terra non potuerit, aut tremit, aut dehiscit, ut ventum egerat. Inde autem fieri terraemotum, dum universa ventus inclusus concutit.
2 [

2. Unde et Sallust. Venti (inquit) per cava terr. Citantur eadem verba initio XIV Etymolog., et a Serv., Georg. II ad vers: Unde tremor terris.

Ibid. Motuque undae. Lucretius: Fit quoque ubi magnas in aquae, vastasque lacunas, Gleba vetustate e terra provolvitur ingens, Ut iactetur aqua, et fluctu quoque terra vacillet.

Ibid. Praecipitati; forte, praecipitari, ut mox sedere. AREV.

]
Unde et Sallustius: Venti, inquit, per cava terrae praecipitati, rupti aliquot montes, tumulique sedere. Ergo, ut diximus, tremor terrae, vel spiritu venti per cava terrae, vel ruina inferiorum, motuque undae existit. Sic enim et Lucanus ait: Terraque dehiscente Insolitis . . . . . tremuerunt motibus Alpes.
3 Terraemotum autem illic assidue fieri, ubi cava terrarum sunt, in quibus venti ingrediuntur, et faciunt terraemotum. Nam ubi arenosum est, aut solida est terra, non ibi fit terraemotus. Terrae autem motio pertinet ad iudicium, quando peccatores et terreni homines spiritu oris Dei concussi commovebuntur. Item terrae commotio hominum terrenorum est, ad fidem conversio. Unde scriptum est: Pedes eius steterunt, et mota est terra, utique ad credendum.